utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880933

Charter Number: 00880933
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Lease
Date: 1229
Date Type: Internal, Episcopal, Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus [] quod ego Willelmus filius Walteri dimisi et concessi Iohanni filio Petri totam croftam meam in villa de Samford que vocatur Stortecroft sicut clauditur et fossatur unde unum capud abuttat ad pratum Baldewini de la Hull et aliud capud ad regale cheminum quod vocatur Chipseb[ra]ce pro xxvii s et iv d quos michi dedit premanibus habend et tenend de me et heredibus meis illi et heredibus suis vel cuicumque assignare voluerit a festo sancti Michaelis proximo post consecracionem magistri Ricardi le Grant Cantuar[iensi] archiepiscopi anno regni regis Henrici tertio decimo usque in xx annos sequentes continuos et completos Et ego Willelmus filius Walteri et heredes mei warantizabimus predictam croftam cum pertinentiis suis prefato Iohanni et heredibus suis vel cui assignare voluerit et defendemus et acquietabimus ex omnibus serviciis et demandis que emergi poterunt usque in finem dictorum xx annorum contra omnes gentes Si vero aliquod dampnum emergerit prefato Iohanni et heredibus suis vel de predicta crofta dissaisiati fuerint completis autem xx annis predictis redibit predicta crofta ad me vel ad heredes meos soluta et quieta a prefato Iohanne et heredibus suis vel assignatis In huius autem rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter