utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880936

Charter Number: 00880936
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi [] Nicholaus de Lac[re] [] Noveritis me divine pietatis intuitu dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et domui hospitalis sancti Iohannis Baptiste in Anglia priori et fratribus Deo servientibus pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum in puram et perpetuam elemosinam Edinam tenentem meam filiam David de Bosco de magna Samford cum tota terra sua [et omni sequela sua] et cum servicio x d annui redditus et cum omnibus pertinentiis suis quod de me tenuit in parochia de magna Samford sine aliquo retenemento mei vel heredum meorum habendam et tenendam de me et heredibus meis dictis priori et fratribus et eorum successoribus quietam imperpetuum ita pure et libere sicut aliqua elemosina purius et liberius alicui potest conferri vel ab aliquo recipi Ego vero Nicholaus de Lac[re] et heredes mei warantizabimus et defendemus predictis priori et fratribus et eorum successoribus prenominatam Edinam cum terra sua et omni sequela sua et cum servicio x d annui redditus et cum omnibus suis pertinentiis sicut prelocutum est sicut nostram puram liberam et perpetuam elemosinam contra omnes homines et feminas in perpetuum In huius autem [rei] robur et testimonium huic [presenti] scripto sigillum meum apposui Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter