utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880938

Charter Number: 00880938
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie [] Nicholaus de Lacre salutem in domino Noverit universitas vestra me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse pro salute anime mee et antecessorum meorum Deo et beate Marie et beato Iohanni Baptiste et beatis pauperibus domus hospitalis Ierusalem et priori et fratribus eiusdem domus in Anglia apud Chaur Deo servientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam totum homagium et servicium Roberti filii Roberti de Langemere de magna Samford in terris redditibus et possessionibus quod de eo habui vel habere potui sine ullo retenemento et viii d annui redditus quos idem Robertus michi quondam reddere solebat ad quatuor terminos anni habendos et tenendos priori et fratribus et eorum successoribus adeo libere et quiete sicut aliqua elemosina liberius et quiecius potest dari alicui domui religionis Et ego predictus Nicholaus de Lacre et heredes mei warantizabimus acquietabimus et defendemus predictum homagium et servicium predicti Roberti et predictos octo denarios annui redditus cum omnibus suis pertinentiis et consuetudinibus sectis curiarum et omnibus secularibus demandis et serviciis regalibus predictis priori et fratribus et eorum successoribus in perpetuum contra omnes gentes In huius rei testimonium hanc presentem cartam sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter