utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880939

Charter Number: 00880939
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1260 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri [] quod ego Martinus de la Hull[] dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et fratribus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem in Anglia pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum in liberam puram et perpetuam elemosinam unam acram prati in villa de Samford[] que iacet inter pratum Walteri pipere et pratum Ricardi Berse et abuttat ad unum capud super pratum de Hamstede et ad aliud super terram ipsorum hospitaliorum habendam et tenendam dictis fratribus in liberam puram et perpetuam elemosinam imperpetuum de me et meis heredibus ita libere et pure sicut aliqua elemosina liberius et purius poterit dari ab aliquo vel recipi Ego vero Martinus et heredes mei warantizabimus predictum pratum cum pertinentiis sicut nostram puram liberam et perpetuam elemosinam prefatis fratribus contra omnes gentes In huius autem rei robur et testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter