utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880941

Charter Number: 00880941
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1270 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Walterus filius Willelmi Derkyn de magna Samford salutem Noveritis me dedisse concessisse et quietum clamasse et hac presenti carta mea confirmasse pro me et heredibus [meis] Deo et beate Marie et fratribus hospitalis sancti Iohannis Deo servientibus apud Mapeltrestede pro salute anime mee antecessorum et successorum meorum totum ius et clameum quod habui vel aliquo modo habere potui de tenemento quod quondam fuit Davini Sparewe et de tenemento quod Matilda filia Simonis Orme de me tenuit et de tenemento quod Iohannes Albus de me tenuit in predicta villa de Samford cum homagiis wardis releviis et omnibus aliis escaetis que ad predicta tenementa evenire poterunt una cum serviciis que prefata tenementa michi facere consueverunt videlicet de tenemento Davini supradicti x d annualis redditus solvendos ad duos anni terminos scilicet medietatem ad Pascha et medietatem ad festum sancti Michaelis et de tenemento prefate Matilde iv d annualis redditus solvendos ad predictos terminos et de tenemento predicti Iohannis Albi iv d annualis redditus solvendos ad predictos terminos in perpetuum Et ego predictus Walterus et heredes mei et assignati predictis fratribus et eorum successoribus omnia predicta tenementa cum pertinentiis suis ut predictum est contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et in omnibus defendemus imperpetuum Pro hac autem donacione concessione quieta clamacione et huius carte mee confirmacione remiserunt michi predicti fratres octodecim denarios annualis redditus quos eisdem reddere solebat de redditu duorum solidorum in villa supradicta de Samford Et quia volo quod hec mea donacio concessio et quieta clamacio et presentis carte mee confirmacio rata et stabilis sine fine permaneat hoc presens scriptum sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus Galfrido de Olmstede Willelmo Ris de Finchingfeld Rogero de Stanburne Normano de Bumstude Iohanne de Mortone clerico Hugone de Bladintone clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter