utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880950

Charter Number: 00880950
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1235 - 1259
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gilbertus le cordewan[er] de Bumsted ad turrim tenet unam acram terre cum domibus desuper edificatis quam Robertus filius Iordani primo dedit in facie eiusdem [ecclesie] apud Bumsted Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus domus hospitalis Ierusalem et assignavit eis pauperibus tres denarios annui redditus provenientes de dicta acra terre et edificio solvendos annuatim die confrarie in predicta ecclesia de Bumsted in liberam puram et perpetuam elemosinam pro animabus antecessorum et successorum suorum Et crux hospitalis tunc temporis fuit apposita super domum edificatam super tunc predictam acram terre quod est plusquam centum anni elapsi Quam primus dator predicte terre et redditus predicte domui fuit Robertus filius Iordani ut prenominavimus postea successit ei et tenuit dictam terram et edificium Willelmus filius Roberti tercius fuit Walterus filius Willelmi quartus fuit Willelmus filius Walteri quintus est Gilbertus le cordewan[er] qui nunc tenet dictam terram et edificium qui est frater dicti Willelmi quoniam dictus Willelmus non habuit heredes de se Et semper stetit ibi crux Et omnes de gradu in gradum dederunt terciam partem bonorum suorum dicte domui hospitalis et Gilbertus qui modo est tenens dicte terre dedit terciam partem bonorum dicti Willelmi fratris sui defuncti et relevum suum fratri Willelmo de Nuttested tunc magistro de Mapeltrestede nam dedit sibi iv s pro toto Modo venit Willelmus Brien clericus et prostravit vi et iniuste crucem illam hospitalis de dicta domo et vult retinere et sibi apropriare redditum predictum et totum ius hospitalis quia dicta terre est de feodo suo Et ideo dictus Willelmus Brien est citatus Robertus vero Brien pater dicti Willelmi Brien prostravit quondam illam crucem hospitalis de predicta domo unde inplacitatus fuit coram consenatoribus hospitalis et convictus et per iudicium fecit reponere crucem super dictam domum Item Robertus Brien predictus quietum clamavit fratri Willelmo de Nuttested tunc magistro in plena curia apud Boblowe illam crucem resistentem in perpetuum super predictam domum et totum ius de dicta terra semper proveniens
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter