utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880951

Charter Number: 00880951
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Obligation
Date: 1185
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis tam presentes quam futuris ad quos presens scriptum pervenerit Petrus abbas de Woburn et conventus eiusdem loci salutem Sciat universitas vestra quod nos debemus solvere singulis annis xii s domui hospitalis sancti Iohannis Ierusalem quos reddemus fratri qui curam hospitalis habuit in provincia de Bukkyngham hos xii s dabimus ad terminos duos vi s ad Pascha et vi s ad festum sancti Michaelis Pro hiis xii s libere tenebimus totam terram fratrum eiusdem hospitalis que vocatur Wlfuninewode in bosco et in plano et in decimis et in omnibus alliis rebus et in omnibus libertatibus ad eandem terram pertinentibus imperpetuum Quod ut ratum sit imperpetuum presenti scripto et sigilli nostri apposicione roboravimus Hiis testibus [] Datum anno incarnacionis domini millesimo centesimo octogesimo quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter