utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880953

Charter Number: 00880953
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1185 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancta matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus filius Walteri de Risleia salutem in Domino Sciatis me dedisse concessisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancta domus hospitalis Ierosolimitani et fratribus eiusdem domus decem solidatos [de] annuo redditu cum omnibus pertinentiis suis in villa de Wengrave quos michi debebat abbas de Woborn[] habendos et tenendos in liberam et perpetuam elemosinam reddendo inde annuatim Roberto fratri meo filio Walteri et heredibus suis unum denarium argenti ad Natale Domini pro omnibus serviciis et exaccionibus pro me et pro heredibus meis Et ego predictus Willelmus et heredes mei warantizabimus predictis fratribus predictos decem solidatos redditus cum suis pertinentiis contra omnes homines et omnes feminas imperpetuum Hiis testibus Ricardo de Pertehal[] Simone Pertesnil[] Ricardo Hairun Waltero de Bosco Laurencio filio Thome Willelmo Babbe Galfrido Winth et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter