utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00887081

Charter Number: 00887081
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1375
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Super quo scrutatis rotulis dil domysday compertum est sic Rogerus filius Gilberti Bacoun tenet unam virgatam terre per servicium xi s per annum scilicet ad festum sancti Iohannis ii s et vi d ad festum sancti Michaelis iii s ad Natale Domini ii s vi d et ad Pascha iii s et ad utramque precem servicium metet dimidiam acram et invenit ii homines et arabit de yvernagio i acram et de termesio unam acram et tunc debet hospitare tenementum quod vocatur Burdincdoun et debet sectam curie Et compertum est similiter tam per rentale quam examinacione Stephani de Thornham nuper collectoris redditus Rogeri Faucelon et aliorum tenentium quod abbas sancti Iohannis Colcestrie tenet totam predictam terram preter predictam terram vocatam Burdincdoun et pasturam adiacentem ex perquisito de quodam Rogero Bacoun pro quibus quidem terris idem abbas reddit per annum x s viii d virtute cuiusdam assise nuper capte inter venerabilem dominum fratrem Iohannem nuper priorem hospitalis [] et quendam tunc abbatem loci predicti per quam quidem assisam dictus dominus prior predictum redditum recuperavit Et predictam terram vocatam Burdonesdoun cum pastura adiacente continente circiter viii acras tenet predictus Iohannes Petteworth pro quibus terris ipse offert residuum predicti redditus xi s et xvi d pro arrura per annum qui ad hoc admissus est [] Et irrotulatur ista pagina in curia tenta apud Witham die martis in septimana Pasche anno regni regis Edwardi tercii a conquestu quadragesimo nono
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter