utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00890511

Charter Number: 00890511
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1376
Date Type: Internal, A.D., Regnal

map View Map
Charter:
Hec indentura facta apud Oseneyam inter religiosos viros Abbatem S Martin et Conuentum de Osen ex parte una et Thomam Somersete burgensem ville Oxon ex parte altera testatur quod cum predictus Thomas nuper adquisiuit sibi et Elene uxori sue et heredibus ac assignatis ipsius Thome imperpetuum de Ricardo Forster de Staunton seint John quandam vacuam placeam iacentem in alto vico in parochia sancti Martini Oxon olim vocat[am] duodecima schopa Ruycote que quidem vacua placea oneratur de quodam annuo redditu seruicii duorum solidorum et octo denariorum predictis Abbati et Conuentui imperpetuum reddend et soluend ad terminos consuetos uolunt tamen et concedunt predicti Abbas et Conuentus quod si dictus Thomas infra unum annum proximo sequentem domum schopam aut edificium supra vacuam placeam predictam sumptibus suis fecerit vel edificauerit quod tunc statim post illam placeam sic factam constructam et edificatam dictus Thomas Elena et Thomas filius eorundem T et E eandem placeam habeant et teneant usque ad finem termini sexaginta annorum si dicti T E et T ita diu uixerint pro redditu octo denariorum annuatim predictis Abbati et Conuentui reddendorum et soluendorum tantummodo et quod solucio duorum solidorum de predicto annuo redditu duorum solidorum et octo denariorum medio tempore relaxetur et perdonetur durante tota vita ipsorum Thome Elene et Thome Et si predicti T E et T infra terminum predictorum lx annorum obierint tunc post eorum decessum heredes vel assignati ipsius Thome Somersete reddent et soluent predictis Abbati et Conuentui aut eorum successoribus pro placea supradicta annuatim ii s viii d ad quorumcunque manus dicta placea tunc deuenerit In cuius [] dat in domo capitulari Oseneye septimo decimo die mensis Marcii anno Domini MCCC septuagesimo quinto et anno regni regis Edwardi III quinquagesimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter