utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00890535

Charter Number: 00890535
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1188 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Robertus de Witefeld dedi et concessi deo et ecclesie sancte Marie de Oseneia et Canonicis ibidem deo seruientibus in perpetuam elemosinam pro salute mea et uxoris mee et antecessorum meorum redditum illum dimidie libre cimini quem Willelmus frater Iohannis Norwicensis episcopi michi annuatim reddit de terris quas pater eius de feudo meo preoccupauerat que sunt intra gardinum eius unde finis factus fuit inter me et episcopum per terras quas michi in macello Oxenefordie idem episcopus dedit et per predictum redditum cimini Quam donationem quia firmam et stabilem esse uolo presenti scripto et sigilli mei apposicione confirmo His testibus Iocelino monacho de Brueria Rogero filio Bardulfi Uiuiano filio Philippi Roberto de Uernune Iordano filio Ang[er]i Rogero fabro Roberto Stiuario Willelmo Bastard Iohanne Kepeharm Laurentio filio eius Thoma filio Ailrici Willelmo filio Radulfi Thoma de Thademertone Henrico filio Simeon Gocelino filio Sefar Gileberto filio Buroldi Rogero fratre eius Adam Rufo Waltero Halegot Willelmo Husario
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter