Charter Document - 00890537
Charter Number: 00890537
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1205 - 1215
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1205 - 1215
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Henricus de Witefeld concessi [] deo et ecclesie beate Marie de Oseneia [] omnes illas terras quas Robertus de Witefeld frater meus illis dedit in elemosinam in uilla de Oxenforde uidelicet illam terram quam Iohannes de Oxenford Norwicensis episcopus reddidit predicto Roberto de Witefeld sicut ius suum et proximam terram iuxta eandem quam idem episcopus dedit predicto Roberto pro seruitio suo scilicet totam terram illam que est inter terram Radulfi filii Leuerun et terram Abbatis de Eynesham quam Willelmus Trais tenuit et terram illam quam Osbertus Faber tenuit et eam postea per nequitiam perdidit Concessi etiam et confirmaui predictis Canonicis redditum dimidie libre cymini quem predictus episcopus et heredes eius reddere debebant annuatim predicto Roberto de Witefeld et heredibus eius pro terris preoccupatis intra gardinum predicti episcopi Omnes has terras prenominatas et predictum redditum cymini sicut carte predicti Roberti fratris mei testantur ego Henricus de Witefeld concessi et confirmaui predicte ecclesie et predictis Canonicis de Oseneia in liberam et perpetuam elemosinam saluo seruitio duorum solidorum michi et heredibus meis singulis annis reddendorum scilicet ad festum sancti Michaelis xii d et ad festum sancte Marie in Marcio xii d qui uidelicet duo solidi uolo ut reddantur heredibus predicti episcopi per manum bailiui predictorum Canonicorum Pro hac autem confirmatione [] dederunt michi predicti Canonici xx solidos Hiis testibus Laurentio Kepeherm Gaufrido Aurifabro Petro filio Galfridi Benedicto Kepeherm Ricardo filio Henrici filii Segrim Roberto filio Owein Philippo Molendinario et multis aliis