Charter Document - 00890540
Charter Number: 00890540
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1205 - 1221
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1205 - 1221
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Clemens Abbas de Osen et eiusdem loci Conuentus concessimus dimisimus et liberauimus Laurentio Halegod illam terram nostram quam Laurentius Syman tenuit de nobis per ix sol argenti per annum et insimul illam terram que fuit Galfridi [] quam idem Laurentius Siman tenuit de nobis per V solidos per annum salua tenatura ipsius Laurentii Siman tenenda de eodem [Laurentio sicut] de nobis tenuit que terre insimul iacent inter terram quam Rogerus Halteder tenuit de feodo nostro de Osen et terram Helie le H[] in uico carnificum in parochia sancti Martini de Oxon tenendam et habendam sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris hereditarie libere et quiete et integre reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris viii denarios ad duos anni terminos pro omni seruicio et exactione scilicet [] Et ego C Abbas de Osen et eiusdem loci Conuentus [] Et si forte warantizare non poterimus dabimus ei uel heredibus suis in certo loco escambium ad ualentiam unius marce certi redditus in eadem uilla Et pro hac concessione [] predictus Laurentius dedit nobis xv marcas argenti in geresumma Et quia uolumus [] hiis testibus Henrico filio Sym[eonis] Ph[ilippo] Molendinario Roberto filio Oeyn Radulfo H[alegod] Toraldo Allutario Ada Vinitore Thoma filio Eadwini Thoma filio Gwid[onis] Ricardo [] Thoma Feteplace Rogero Hal[teder] Harenger Iohanne fratre Ber[] [et multis] aliis