utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00890612

Charter Number: 00890612
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1294 - 1295
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Hec est conuentio facta inter fratrem Rogerum Abbatem Oseneye et eiusdem loci Conuentum ex parte una et Iohannem de Tilgersle et Emmam de Elsefeld uxorem eius ex altera uidelicet quod idem Abbas et Conuentus concesserunt et tradiderunt ad feodifirmam prefatis I E et Iohanni filio eorundem primogenito illud mesuagium quod situm est in parochia sancti Petri in Pallio Oxonie uidelicet in uico quo itur ab ecclesia predicta usque ad ecclesiam sancte Ebbe inter tenementum nostrum ex parte australi et tenementum predictorum I et E ex parte boriali quod tenementum continet in se in longitudine sexaginta pedes et in latitudine triginta sex pedes habend et tenend predictis I E et I ad totam uitam eorundem uel cuilibet eorum qui uel que alterum superuixerint uel superuixerit libere quiete bene et in pace reddendo inde annuatim predictis Abbati et Conuentui octo decem solidos ad quatuor anni terminos principales uidelicet ad Natale Domini quatuor solidos et sex denarios [] pro omni seruitio seculari ad dictos religiosos pertinente [] In cuius [] hiis testibus Thoma Sowy tunc maiore Oxonie Radulfo le Mercer Thoma de Henxeya tunc balliuis eiusdem Henrico Owayn Iohanne de Ou Philippo de Ou Nicholao Aurifabro Roberto de Wermenhale Iohanne Sewy et multis aliis Dat apud Oseneye anno regni regis E vicesimo tercio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter