utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00890690

Charter 00890690
Charter Number: 00890690
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1236 - 1237
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Celena que fui uxor Ade Ruffi concessi dimisi et liberaui Willelmo Burgeis mesuagium meum cum seldis et cum omnibus pertinentiis quod mesuagium est inter terram Roberti filii Henrici et terram Ricardi Aurifabri in parochia Omnium Sanctorum in Oxonia habend et tenend illi et heredibus eius de me et heredibus meis in feodo et hereditarie reddendo inde annuatim michi et heredibus meis triginta sex solidos ad quatuor terminos anni pro omni seruitio uidelicet [] ita scilicet quod si redditus annualis de uno anno integro fuerit retro tenementum predictum cum pertinentiis redibit michi et heredibus meis solutum et quietum de predicto Willelmo et de heredibus eius et de omnibus hominibus Et sciendum quod predictus Willelmus neque successores eius inuadiabunt predictum tenementum in Iudaismo Et ego Celena predicta et heredes mei warantizabimus predictum tenementum cum pertinentiis sicut prediuisum est predicto Willelmo et heredibus eius contra omnes homines Et sciendum est quod dictus Willelmus et heredes eius sustentabunt et emendabunt predictum tenementum ne decadat Pro hac autem concessione [] dictus Willelmus dedit michi omne quod habuit in tenemento quod Willelmus Caluus de eo tenuit quod tenementum est iuxta terram que fuit Walteri Inge in parrochia sancte Marie in Oxonia Et predictus Willelmus Burgeis et heredes eis warantizabunt illud tenementum michi Celene et heredibus meis saluo tamen ut predictus Willelmus Caluus teneat hereditarie de me predicta Celena sicut de predicto Willelmo Burgeis tenuit De quo tenemento ego Celena et heredes mei reddemus Priori sancte Frideswide tres solidos per annum Et dictus Willelmus Burgeis dedit michi tenementum suum scilicet solarium et celarium que tenuit de Martino pistore in parrochia sancte Abbe in Oxonia ita scilicet ut ego Celena et heredes mei teneamus illud tenementum de predicto Martino hereditarie pro duodecim denariis per annum sicut dictus Willelmus illud tenuit Et dictus Willelmus et heredes eius warantizabunt illud tenementum michi et heredibus meis contra omnes homines Preterea dictus Willelmus dedit michi unum bisantium in gersuma Et ut [] hiis testibus Petro filio Tur[oldi] tunc maiore Waltero Aurifabro et Simone filio Benedicti tunc prepositis Philippo Molendinario Roberto Oeyn Henrico filio Henrici Laurentio Rufo Ricardo Aurifabro Willelmo clerico
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter