utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00890731

Charter 00890731
Charter Number: 00890731
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1237
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Hec est conuentio facta inter I abbatem et conuentum Oseneie ex una Parte et Willelmum de Iuetele ex altera uidelicet quod idem abbas et conuentus concesserunt eidem Willelmo tantum in uita sua gurgitem suum qui uocatur Aldeswere tenend et habend pro quindecim solidis annuatim eis reddendis ad quatuor terminos anni scilicet in festo sancti Iohannis Baptiste tres solidos et nouem denarios et in festo sancti Michelis tres solidos et nouem denarios et ad Natale Domini tres solidos et nouem denarios et ad Annuntiationem sancte Marie tres solidos et nouem denarios Et si dictus Willelmus quocunque casu in solutione statuti redditus defecerit in terminis prefatis licebit dictis abbati et conuentui feodum suum distringere donec eis plene inde fuerit satisfactum Nec licebit dicto Willelmo eundem gurgitem alteri de se tenend committere ad firmam uel alias nisi assensu dictorum canonicorum Post decessum uero eiusdem libere et sine contradictione cuiusquam idem gurges ad eos reuertetur nec poterit aliquis nomine eiusdem Willelmi uel occasione tenature ipsius aliquid sibi iuris in eodem uendicare Confectum fuit hoc scriptum apud Oseneiam die Ueneris proxima ante festum sancti Gregorii pape anno regni regis Henrici filii regis Iohannis vicesimo primo In cuius rei testimonium partes presenti scripto sigilla sua apposuerunt hiis testibus Philippo Molendinario Petro de Sibeford Waltero de Oseneia Willelmo de eadem Ricardo Passepais Reinerdo de Aula Iohanne de Infirmaria [] de cellario Iohanne de Cnopt et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter