utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00890745

Charter Number: 00890745
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1185 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nouerint uniuersi filii matris ecclesie quod controuersia mota inter Canonicos sancte Frideswithe et Canonicos de Oseneia super quibusdam hominibus manentibus in terra Canonicorum de Oseneia iuxta ecclesiam sancti Clementis quos Canonici sancte Fritheswithe dicebant parochianos suos esse de iure per transactionem sic sopita est quod decimas omnes quas tenentur dare dicti homines siue de terris quas colunt siue de peccoribus siue de negotiationibus quas exercent siue de ceteris laboribus suis dabunt Canonicis de Oseneia exceptis decimis illarum rerum que in ortis suis crescunt quas habebunt Canonici sancte Fritheswithe Canonici uero sancte Fritheswithe dictis hominibus diuina ministrabunt in ecclesia sancti Clementis ut parochianis suis et omnes obuenciones ab eis percipient sicut a ceteris parochianis suis exceptis dictis decimis que ad Canonicos de Oseneia pertinent et si forte plura edificia in illa terra Canonicorum de Oseneia constructa fuerint et alii inhabitatores dicte legi cui et ceteri subiacebunt Canonici uero de Oseneia si quid iuris habuerint uel se habere putauerunt in ecclesia sancti Clementis totum Canonicis sancte Fritheswithe remiserunt Et si forte Canonici de Oseneia aliquando habuerint liberam sepulturam mortuorum qui ibi defuncti fuerint ecclesia sancti Clementis sine contradictione accipiet si quid ei legatum fuerit et capellanus eiusdem ecclesie funus deducet ad ecclesiam in cuius atrio sepeliri illud uoluerint Canonici de Oseneia Et si capellanus sancti Clementis missam cantauerit pro defuncto siue in ecclesia sancti Clementis siue in ecclesia ad quam funus deferetur omnia sibi oblata habebit Hec transactio facta est apud Oxeneforde in ecclesia sancte Marie in presentia magistri Nicholai uice archidiaconi coram sinodo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter