Charter Document - 00890748
Charter Number: 00890748
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1317
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1317
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas de Bromle clericus dedi [] Thome filio Iohannis le Marchal de Oxonia omnia tenementa mea in Bruggesete et Churchecouele uidelicet unum toftum et unum croftum cum buttis adiacentibus in parochia sancti Clementis Oxonie inter tenementum Abbatis de Oseneye ex parte una et tenementum quod fuit Sarre le Marchal ex parte altera et duas acras terre arabilis cum pertinenciis que iacent in cultura que uocatur Huscote unde una acra uocatur Hafdlonde et alia acra iacet iuxta terram Abbatis de Oseneye et extendit se uersus Ziftele et que tenementa habui ex dono Hugonis de Weodone habendum et tenendum omnia predicta tenementa predicto Thome et heredibus suis de capitalibus dominis feodi per seruicia inde debita et consueta imperpetuum Et ego [] Pro hac autem donatione [] dedit michi predictus Thomas quandam summam pecunie pre manibus Et ut [] hiis testibus Iohanne de Dokelingtone tunc maiore Oxon Andrea de Wormenale Iohanne de Pershore tunc balliuis eiusdem ville Roberto de Watlington Ricardo Gary Edmundo filio Roberti de Wormenale Hugone Thurbarn Ricardo Martyn Nicholao Bastard tunc subballiuo de Bolyngdone Iohanne de Erdingthone clerico et multis aliis Dat Oxonie die Iouis proxima post festum Purificacionis beate Marie virginis anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi decimo