utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00890760

Charter Number: 00890760
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1255 - 1256
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri [quod ego frater Willelmus de] Walyngford dedi et concessi [deo et ecclesie sancte Marie de Oseneya et canonicis ibidem deo seruientibus totam terram quam tenui de] Alicia la Mercere pro homagio et seruicio meo [sicut carta] eiusdem Alicie inde michi confecta plenius testatur [in liberam] puram et perpetuam elemosinam et quicquid in [eadem terra] et superedificiis et omnibus aliis pertinenciis habui uel [quocunque] modo habere potui sine ullo retinemento michi uel heredibus meis in perpetuum que quidem terra iacet inter terram que fuit quondam Willelmi Crompe ex parte una et terram quam Hawenilda uidua quondam tenuit ex parte altera in parochia sancti Egidii extra portam aquilonarem Oxonie habend et tenend de me et heredibus meis dictis ecclesie et canonicis in liberam puram et perpetuam elemosinam in perpetuum bene et in pace libere quiete et integre cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus infra uillam Oxonie [et extra] ad predictam terram spectantibus reddendo [annuatim] capitalibus dominis illius feodi unam [marcam ster]lingorum ad quatuor anni terminos ui[delicet ad] festum beate Marie in Marcio quadraginta [denarios] et ad Natiuitatem beati Iohannis Baptiste [quadraginta denarios] et ad festum sancti Michaelis [quadraginta denarios] et ad festum sancti Thome apostoli [quadraginta denarios] et Ranulfo de Brehulle et he[redibus suis dimi]diam libram cimini ad Pascha [pro omni exaccione] et demanda Et ut [] hiis testibus Ada Feteplace tunc maiore [Oxonie] [] molendinario et Galfrido de Henx[eye tunc prepos]itis Waltero Aurifabro Thoma [] Alano Dudeling Willelmo Yreis [] Rogero clerico Roberto clerico Wal [] Bricio de aula hospitum et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter