utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00890794

Charter 00890794
Charter Number: 00890794
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Petition
Date: 1139
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[Henrico sedis] apostolice legato et T [] omnibus episcopis [tocius Anglie Rogerus] episcopus Sar salutem et [benedictionem Notum uobis facio] quoniam reddidi pro salute anime mee ecclesie et Priori totique Conuentui sancte Frideswidis feriam pertinentem eidem ecclesie et ecclesiam sancte Marie Magdalene quam rex Henricus concessit eidem ecclesie disrationatione Wim[undi] qui fuit Prior predicte ecclesie Preterea reddo eis ecclesiam sancti Michaelis supra portam aquilonis et ecclesiam Omnium Sanctorum quas Robertus presbiter eidem ecclesie donauit cum molendino quod eis diu est reddidi sicut ius suum sed ecclesias suas predictas tunc retinui et omnes alias res suas et consuetudines et dignitates suas quas eidem ecclesie iniuste abstuleram eis reddidi similiter Quare dignitatem uestram humiliter requiro quod pro dei amore et uestro honore et pro salute animarum uestrarum et mee illud firmum et stabile esse faciatis t[estibus] A decano et Willelmo subdecano et Ricardo filio Willelmi et Osm[undo] dapifero et Waltero de Maisi et Serlone filio Eudonis apud Sar
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter