utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00890795

Charter 00890795
Charter Number: 00890795
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1265
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presentes litere peruenerint frater R[icardus] miseratione diuina Abbas Oseneye et eiusdem loci conuentus salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod cum mota est contentio inter magistrum Thomam de Stanforde perpetuum uicarium ecclesie sancti Egidii et W uicarium ecclesie beate Marie Magdalene extra portam borealem Oxonie super iure parochiali cuiusdam fundi scilicet utrum ecclesie beate Marie supradicte an etiam ecclesie sancti Egidii supradicte debeat assignari qui fundus apellatur terra domine Custantie et iacet inter terram quam Galfridus de Cherlintone tenuit ex parte una et terram Henrici Puncharde ex altera et dicti uicarii in arbitros compromisissent uidelicet magistrum Henricum de Staunton iuris canonici professorem Ricardum de Staunforde rectorem ecclesie Omnium Sanctorum Oxonie Walterum de Bylendone Robertum Maynarde sub pena decem librarum ita quod si inter dictos arbitros oriatur dissensio uenerabilis uir dominus archidiaconus Oxonie tanquam quintus arbiter eisdem adiungatur nos dictum compromissum tenore presentium ratificamur Datum Oseneye die sancte Fidis uirginis anno domini mcclx quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter