utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00890797

Charter Number: 00890797
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Licence
Date: 1293
Date Type: Internal, A.D., Calendar

map View Map
Charter:
Oliuerus permissione diuina Lincolniensis episcopus dilectis in Cristo filiis Magistro et Scolaribus domus de Balliolo in Oxonia salutem graciam et benediccionem Considerantes fructus multiplices qui ex uestro laudabili studio hactenus prouenerunt et in futurum sperantur deo auspice prouenturi quietem quam possumus uobis cupimus prouidere Cum igitur lectionum et disputacionum occupacionibus impediti parochialem ecclesiam infra cuius parochiam domus uestra predicta consistit pro diuinis audiendis adire ut pretenditis sepius nequeatis nos uestris supplicacionibus fauorabiliter inclinati ut in oratorio uestro infra domum uestram prefatam constructo dum tamen decens fuerit et honestum diuina uobis et familie uestre per sacerdotem sumptibus uestris propriis exhibendum faciatis licite celebrari licenciam uobis concedimus per presentes ita tamen quod nulli moda sacramenta ecclesiastica in dicto oratorio ministrentur et quod ad oblaciones in eo faciendas obuenciones et alia iura consimilia nullum matrici ecclesie predicte preiudicium generetur quodque ut honor debitus eidem ecclesie seruetur ipsam in maioribus anni solempnitatibus visitetis prout alii scolares suas ecclesias parochiales uisitare tenentur et quilibet capellanus in dicto oratorio uobis ministraturus de indempnitate eiusdem ecclesie in presencia Abbatis et conuentus Oseneye ipsam in usus proprios possidencium seu ipsius ecclesie uicarii prestet ad sancta dei euangelia iuramentum Que omnia et singula sub pena reuocacionis huiusmodi gracie nostre a uobis uolumus obseruari In cuius [] datum apud Eynesham iii Idus Iulii anno Domini mcc nonagesimo tercio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter