utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00890817

Charter 00890817
Charter Number: 00890817
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1247 - 1249
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Walterus Bast de Oxonia pro salute mea et meorum dedi concessi liberaui [] deo et ecclesie sancte Marie de Oseneya [] terras redditum in Oxonia et tenementa subscripta et quicquid in eisdem habui uel habere potui sine ullo retinemento michi uel heredibus meis in perpetuum tenend et habend dictis ecclesie et canonicis in liberam et perpetuam elemosinam libere et quiete in perpetuum uidelicet domum meam cum pert in parochia sancte Marie Magdalene extra portam aquilonarem Oxonie que est inter terram Willelmi Utrake ex parte orientali et terram Wydonis de Norwiz ex parte occidentali reddendo inde annuatim Cristiane que fuit uxor Laurencii Kepeharme et heredibus eius nouem denarios scilicet ad festum sancti Michaelis quatuor denarios et obulum et ad festum sancte Marie in Marcio quatuor denarios et obulum et Cristiane sorori Iohannis Sewy et heredibus eius nouem denarios scilicet ad terminos predictos modo predicto pro omni seruicio seculari exaccione et demanda item duas domos in parochia sancte Marie Magdalene que sunt inter terram que fuit Iohannis Iustise et terram que fuit Ade le Musner reddendo inde annuatim sex denarios balliuo domini de Hedendun extra portam aquilonarem Oxonie ad festum sancti Michaelis et unum denarium heredibus Milisent filie Arnaldi Carpentarii pro omni seruicio seculari et exaccione item redditum octo solidorum annuatim de domo Roberti de Celario in parochia Marie Magdalene contra hospitale de Stocwelle que est inter terram Ernaldi Carpentarii et terram que fuit Ade Pain percipiendorum in quatuor anni terminis singulis terminis duos solidos scilicet ad Natale domini ad festum sancte Marie in Marcio ad festum sancti Iohannis Baptiste et ad festum sancti Michaelis reddendo inde annuatim Willelmo molendinario de [stan]tune et heredibus eius uel assignatis ii s in duobus anni terminis viz ad festum sancti Michaelis et ad festum sancte Marie in Marcio pro omni seruicio Et ego [] Et ut [] hiis testibus Nicholao de Stocwelle tunc Oxonie maiore Willelmo le Sauser balliuo extra portam aquilonarem Willelmo le Cuteller Henrico le Sauser Radulfo le Plummer Iohanne fratre eius Alano Dudeling Galfrido Trutun Iohanne Mareschal et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter