Charter Document - 00890863
Charter Number: 00890863
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1317
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1317
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Sciant [] quod nos Walterus filius Walteri Bost de Oxonia et Iohanna uxor mea unanimi assensu et uoluntate nostra dedimus [] Willelmo iuxta aquam de Knaresborw et Agneti uxori eius et eorum heredibus ac assignatis viginti solidos annui redditus provenientes annuatim ex toto illo tenemento cum pertinenciis quod Alicia que fuit uxor Willelmi de Clanefelde tenet ad terminum uite sue in suburbio extra portam borialem Oxonie in parochia sancte Marie Magdalene eiusdem suburbii scilicet inter tenementum magistri et fratrum Hospitalis sancti Iohannis Oxonie ex parte australi et tenementum Thome Baret ex parte boriali una cum reuersione eiusdem tenementi cum pertinenciis post mortem ipsius Alicie habendos et percipiendos annuatim terminis suis debitis et consuetis de toto tenemento predicto cum pertinenciis una eciam cum reuersione eiusdem tenementi post mortem predicte Alicie prefatis Willelmo et Agneti et eorum heredibus et assignatis libere quiete integre bene et in pace de capitalibus dominis feodi illius per seruicia inde debita et consueta in perpetuum Et nos predicti Walterus filius Walteri et Iohanna et heredes nostri predictum annuum redditum viginti solidorum [] Pro hac autem donacione [] dederunt nobis predicti Willelmus et Agnes decem libras sterlingorum pre manibus Ut igitur [] hiis testibus Willelmo de Hakeburne tunc balliuo hundredi extra portam predictam Thoma Bost Iohanne le Quilter Henrico de Bramptone Iohanne de Schirburne Ricardo Oueree Iohanne de Couele Rogero Bost Thoma le Hore Roberto de Purye Thoma Baret et aliis Data in suburbio predicto die Sabbati proxima post festum Epiphanie domini anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi decimo