utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00890927

Charter Number: 00890927
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1237 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugo Tailur concessi dimis et liberaui et hac presenti carta mea confirmaui Galfrido clerico rectori ecclesie de Acstede illud mesuagium cum pertinentiis quod est inter terram Henrici filii Simonis et terram Roberti Cok in Stocwellestrete in suburbio Oxonie illi et heredibus suis uel assignatis suis exceptis locis religiosis habendum et tenendum de me et heredibus meis in pheudo et hereditate libere et quiete honorifice et integre reddendo inde annuatim michi et heredibus meis duos solidos ad quatuor anni terminos pro omni seruitio et omni exactione scilicet ad festum sancti Michaelis sex denarios et ad Natale domini sex denarios ad festum sancte Marie in Marcio sex denarios et ad festum sancti Iohannis Baptiste sex denarios Pro hac autem concessione dimissione et liberatione dedit michi predictus Galfridus quadraginta solidos ad gersuma et ego et heredes mei warantizabibus prenominato Galfrido et heredibus suis uel suis assignatis predictum mesuagium cum pertinentiis contra omnes homines mares et feminas Et ut hec [] hiis testibus Iohanne Padi Henrico filio Simeonis Thoma Feteplace Radulfo le Criuein Roberto Cok et Iohanne le Pechere Iohanne Lancee Willelmo de Wdestocke et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter