utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00890931

Charter 00890931
Charter Number: 00890931
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1236 - 1237
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus filius Henrici concessi dimisi et liberaui et hac presenti carta confirmaui Iohanni filio Lancelot terram meam cum pertinentiis que iacet inter terram Iohannis Carpentarii et terram Hugonis Cokeny in Stocwellestrete in parrochia sancti Thome martiris in suburbio Oxonie habend et tenend illi et heredibus suis de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere quiete plene et integre reddendo inde annuatim michi et heredibus meis quatuor solidos ad quatuor terminos anni pro omni seruitio et exactione scilicet ad Natale domini xii d et ad festum sancte Marie in Marcio xii d et ad Natiuitatem sancti Iohannis Baptiste xii d et ad festum sancti Michaelis xii d et pro hac concessione dimissione liberatione et carte mee confirmatione predictus Iohannes dedit michi uiginti solidos sterlingorum in gersuma Et ut [] hiis testibus Petro filio Turoldi tunc maiore Oxonie Laurentio Ruffo et Roberto Mingnot tunc prepositis Roberto Oeyn Ada filio Walteri Willelmo Salser[io] Henrico Salser[io] Roberto Cok Iohanne Peche[r] Nicholao Mol[endinario] Iohanne Carpent[ario] Nicholao de Monte Acuto Willelmo clerico Waltero filio Roberti de Bureford et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter