utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00890942

Charter Number: 00890942
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 - 1244
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Eua relicta Rogeri Trais in uiduitate existens dedi dimisi liberaui [] deo et ecclesie sancte Marie de Osen [] totam terram meam angularem a uico qui se extendit a domo Hospitalariorum uersus Castruui Oxonie usque ad aquam cum omnibus pert suis in parochia sancti Thome martiris extra portam Osen illam scilicet terram que iacet inter uiam que ducit ad nouum pontem uersus Oseneyam et terram Ricardi Her et quicquid in dicta terra cum pert habui uel habere potui tenendam et habendam dictis canonicis in perpetuum bene et in pace libere quiete et integre reddendo inde annuatim capitalibus dominis duodecim denarios ad festum sancti Michaelis et ad luminaria capelle sancti Thome martiris prenominati duos denarios et michi et heredibus meis unum denarium ad Pascha Et ego [] Pro hac autem donacione [] dederunt michi dicti canonici quinque marcas esterlingorum et Loce filie mee primogenite quinque solidos et Alicie alteri filie mee quinque solidos Et ut [] hiis testibus Petro filio Toraldi tunc maiore Oxon Henrico filio Henrici filii Simeonis Philippo Molendinario Roberto Oeyn Ricardo Aurifabro Nicholao Molendinario Amis le Lingedraper Roberto Bard Elya et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter