Charter Document - 00890951
Charter Number: 00890951
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1258 - 1259
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1258 - 1259
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Rollandus filius et heres domini Rollandi de Doddingkishel militis dedi concessi remisi et quietum clamaui [] deo et ecclesie beate Marie de Osen [] unum mesuagium cum omnibus pertinentiis suis quod aliquando fuit Ricardi Here in parochia sancti Thome martiris Oxon et totum ius et clamium quod umquam habui uel habere potui in dicto mesuagio cum omnibus pertinentiis suis quod quidem mesuagium situm est inter terram abbatis de Osen ex parte aquilonari et terram quondam Iohannis Bard ex parte australi habend et tenend dictis ecclesie et canonicis de me et heredibus meis uel meis assignatis bene et in pace libere et quiete ab omni seruitio seculari onere et demanda [] Pro hac autem donatione [] dederunt michi dicti ecclesia et canonici tres marcas pre manibus Et ego Rollandus [] Et ut [] hiis testibus Ada Feteplace tunc maiore Oxon Galfrido de Henxtishe et Iohanne Pady tunc prepositis Waltero Aurifabro Galfrido Aurifabro Galfrido le Mercer Roberto le Forne Willelmo carpentario Luca de Northoseneya Willelmo Witing Britio de aula Oseneye et aliis