utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00890999

Charter Number: 00890999
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1261
Date Type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus [] frater Ricardus miseratione diuina abbas de Osen et eiusdem loci conuentus salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra nos dedisse [] Ricardo Molendinario et Alitie Scot uxori sue terram nostram cum edifitiis et pertinentiis suis que fuit aliquando magistri Reginaldi Cementarii in parochia sancti Thome Martyris que est angularis iuxta paruum pontem qui ducit uersus castrum saluis nobis cotagiis nostris contiguis usque ad aquam que currit sub aula nostra que aliquando fuit Willelmi Hosarii tenend et habend eisdem Ricardo et Alitie et heredibus suis bene et in pace libere et quiete inperpetuum reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris quatuor solidos ad quatuor anni terminos uidelicet ad festum sancti Michelis xii d [] pro omni seruitio et demanda salua nobis et successoribus nostris secta curie nostre apud Oseneyam quam idem Ricardus et heredes sui facere debent unusquisque tempore suo Et nos [] Pro hac donatione [] dederunt nobis dicti Ricardus et Alitia decem marcas in gersumam et domum illam cum Pertinetiis quam de nobis tenuerunt ex opposito domus que fuit aliquando Willelmi Hosarii de qua domo non poterit dicta Alitia dotem petere aliquo tempore Et in huius datum [] apud Oseneyam ad festum sancti Laurentii anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quadragesimo quinto Hiis testibus Willelmo carpentario Waltero Bast Thoma Tinctore Roberto ad pontem Willelmo de Fulewelle et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter