utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00891043

Charter Number: 00891043
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1225
Date Type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Nouerint omnes ad quos presens scriptum peruenerit quod cum lis moueretur auctoritate domini pape inter dominum R abbatem et conuentum Oseneye ex una parte et A archidiaconum Osen ex altera super subiectione capelle et capellani sancti Thome de Oseneya et archidiaconi iurisdictione parochianorum eiusdem capelle tandem per dominum R de Heiles archidiaconum Lincolnie tunc domini Lincolniensis officialem de consensu partium mediatorem electum lis amicabiliter inter partes in hunc modum conquieuit uidelicet quod capellanus qui in eadem capella deseruiet per dominum abbatem Oseneye ibidem constituetur qui quidem capellanus nec presentabitur archidiacono Oxonie nec obedientiam ei prestabit nec capitula eius sequetur ueniet tamen bis in anno ad sinodum ipsius archidiaconi qui uero capellanus si deliquerit uel insufficiens fuerit per ipsum abbatem emendabitur et si forte super incontinentia uel aliquo crimine fuerit diffamatus fiet trina admonitio per interualla eidem abbati ex parte eiusdem archidiaconi quod excessum illum corrigat quem si forte corrigere non curauerit idem archidiaconus illum corriget Preterea idem archidiaconus non exiget procurationem ratione uisitationis nec uisitationem vel sinodalia de predicta capella sed quantum in se est ea remisit Archidiaconus uero predictus habebit plenam iurisdictionem archidiaconalem in omnes parochianos eiusdem capelle Et si forte in aliquem parochianorum sententiam suspensionis uel excommunicationis uel aliquam aliam tulerit capellanus eiusdem capelle sine difficultate eam exequetur Dictus etiam archidiaconus Lincolniensis [sponte sua promisit quod] diligenter et bona fide procura[bit si potest confirmationem huius compositionis per dominum episcopum proviso quod tali confirmationi] archidiaconus Oxonie bona fide assensum prebebit et nullum impedimentum Si autem ipsa confirmatio impetrari non poterit durabit dicta compositio toto tempore istius archidiaconi Oxonie Post cuius decessum saluum erit ius ipsius abbatis et conuentus Oseneye in predictis rebus et archid[iaconi] Oxonie similiter ita quod omnia sint in eodem statu quo fuerunt ante dictam litem motam quoad possessionem et proprietatem et quod nullum preiudicium alterutri parti per istam compositionem generetur Promiserunt etiam dicti abbas et conuentus Oseneye bona fide quod non impedient quantum in ipsis est nec procurabunt quominus redditus qui dicitur Letare Ierusalem soluatur eidem archidiacono de ecclesiis eorum in archidiaconatu Oxonie sicut ante [litem motam] solui consueuit Acta sunt hec apud Oseneyam in [capella] sancti Nicholai xi Kalendas Iunii anno ab incarnatione domini MCCXXV et signata sigillis predictarum partium et si[gillo] prefati domini archidiaconi Lincolniensis presentibus Osberto priore Abbendonie Henrico priore Oseneye Willelmo de Kenefar Simone de Brakele Ric cellarario Adam de Bener Willelmo de Derhm canonicis Oseneye Willelmo decano Oxonie W[illelmo] decano de Hasele Gileberto decano de Icteheslepe [] Helias de Heiles tunc capellanus archidiaconi Lincolniensis [] Rich tunc capellanus archidiaconi Oxonie Walt[erus] de s[ancto] Edmunclinco et alii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter