utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00891082

Charter
Charter Number: 00891082
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1234
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus presens scriptum inspecturis uel audituris quod ego Philippus de Gay filius Roberti de Gay propria et libera uoluntate dimisi et quietum clamaui abbati et conuentui Oseneye illam domum angularem quam pater meus Robertus de Gay aliquando inhabitauit que scilicet fuit Luce de Wrthe antequam canonicus esset ita quod nec ego illud hospitium uel aliud de domibus abbatis et conuentus Oseneye ad inhabitandum uel aliquid aliud nomine hospitii unquam uendicare possum nec aliquis pro me uel causa mei Insuper ego Philippus iuraui tactis sacrosanctis euangeliis quod nec personis nec rebus canonicorum Oseneye per me uel per alium inferam uel inferri permittam dampnum uel grauamen sed indempnitati eorum in omnibus prospitiens eos et bona eorum pro posse meo fideliter tueri procurabo et ad hec subieci me iurisdictioni decani Oxon renuntians priuilegio et omni remedio cuiuscumque fori et omni appellationi et cauillationi ut si aliquando contra hec quicquam acceptauero uel aliquis nomine meo uel causa mei dictus decanus uisa presenti carta per excommunicationem me et illum similiter coherceat Confecta fuit hec scriptura apud Oseneyam in uigilia Epiphanie anno regni regis Henrici filii regis Iohannis octauo decimo In cuius [] hiis testibus Philippo Molendinario Henrico Purcel Willelmo de Euere Ricardo de Kaam Petro de Sibbeford Henrico de Camera Iohanne de Cnottun Galfrido de Tame et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter