Charter Document - 00891099
Charter Number: 00891099
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1175 - 1180
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1175 - 1180
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Notum sit omnibus quod ego Galfridus [Paruus] uolente et concedente uxore mea [et here]de meo quietum clamaui [Edwardo abbati et conuentui] de Oseneia f[eodum meum quod ab eisdem] accepi et tenui in magno uico Oxenefordie propter tres marcas argenti quas Edwardus eiusdem ecclesie abbas michi dedit ita tamen quod ego tenebo mansuram in qua maneo quamdiu illam defendere potero censum pro illa scilicet viii solidos annuatim predicte ecclesie ad duos terminos reddendo scilicet ad Annuntiationem sancte Marie quatuor solidos et ad festum sancti Michaelis quatuor solidos Si autem edificium predicte mansure [combu]stum fuerit et ego reedificare non possim [uel] censum prenominatum pro ea reddere ipsa predicte ecclesie in pace remanebit liberam et quietam ab [omni] calumpnia de me et de heredibus meis Duas [uero] seldas que de eodem feodo sunt quas ego impigneraui ab Assumptione sancte Marie anni illius quo concordia facta est inter Henricum regem secundum et Henricum regem filium suum usque ad viii annos ego et uxor mea et Radulfus filius meus sine omni conditione quietas clamauimus et in manus abbatis tradidimus affidantes hanc conuentionem firmiter in perpetuum tenendam His testibus Radulfo Britone Rogero filio Hemming Lamberto et Thoma prepositis Willelmo filio Eilwi Amfrido Willelmo fratre suo Laurentio filio Herding Ricardo Aurifabro Nigello Blancpein Serlone Gileberto armigero