utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00891104

Charter Number: 00891104
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod ego Willelmus de Brigia concessi et dimisi et liberaui Toraldo Cord[ewanario] terram meam quam Eilwinus [H]egreford tenuit que terra est inter terram que fuit Radulfi filii Duranti et []oris illi et heredibus suis tenendam de me et heredibus meis firmiter et stabiliter in feodo et hereditate libere et quiete et honorifice reddendo pro illa terra annuatim sexdecim denarios et unam libram piperis pro omni seruicio uidelicet octo denarios ad Pasca et octo denarios et unam libram piperis ad festum sancti Michaelis Et pro concessione mea et donatione prefati tenementi prenominatus Turaldus dedit michi unum bisancium de recognitione et fidelitatem fecit michi de tenemento secundum legem uille Oxeneford Et quia uolo quod predictum tenementum prenominato Turaldo et heredibus suis de me et heredibus meis iure hered[itatis perpet]uo firmum et ratum remaneat hac mea carta et sigilli mei attestacione corroboraui Hiis testibus [] meo Owen Gaufrido Padi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter