utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00899114

Charter 00899114
Charter Number: 00899114
Cartulary Title: Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1245
Date Type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Magister R de Marisc domini Lincolniensis officialis dilectis sibi in Cristo magistris Roberto de Preston et Roberto rectori ecclesie sancti Iohannis Oxonie salutem in domino Conquesti sunt nobis abbas et conuentus Oseneye quod cum inter ipsos et Rogerum de Lega scolarem Oxon[iensem] super pensione et taxacione cuiusdam domus coram Cancellario et Uniuersitate Oxonie questio uerteretur iidem in causa perperam procedentes iniquam contra ipsos abbatem et conuentum diffinitiuam tulerunt sentenciam quapropter nostram presenciam appellarunt Unde uobis mandamus quatinus uice et auctoritate nostra de sentencia ipsa legitime cognoscentes quod canonicum fuerit statuatis facientes quod decreueritis per censuram ecclesiasticam si necesse fuerit firmiter obseruari Quod si non ambo hiis exequendis potueritis interesse alter uestrum qui presens fuerit hec exequatur Ratum n[os] habemus et gratum quicquid uterque uel alter uestrum quem adesse contigerit in causa predicta uice et auctoritate nostra mediante iusticia duxerit statuendum Et hoc idem omnibus quos dicta causa qualitercunque contingit presentibus significamus Datum apud Lincolniam Idus Augusti Pontificatus dicti domini nostri Lincolniensis episcopi anno xi
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter