utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00910042

Charter Number: 00910042
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1179 - 1182
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (20v)
map View Map
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas et apostolice sedis legatus uniuersis sancte matris ecclesie filiis salutem in eo qui salus est uniuersorum Ea que uiris religiosis rationabiliter et canonice in perpetuam collata sunt elemosinam iustum est robur perpetuum optinere et perpetua tranquillitate gaudere Inde est quod ad uniuersorum uolumus peruenire noticiam nos uniuersa que dilecti filii nostri monachi de Egnesham rationabiliter et canonice adepti sunt queque in posterum quibuscunque iustis modis prestante domino poterunt adipisci sub protectione dei et sancte Cantuariensis ecclesie et nostra suscepisse et ea qua fungimur auctoritate in perpetuum eis confirmasse In quibus hec propriis duximus denotanda uocabulis uidelicet ecclesiam de Tetebiria et ecclesiam de Stantona et ecclesiam de Legis et ecclesiam de Newentone et ecclesiam de Merstona et ecclesiam de Sulethorn et ecclesiam de Meritona et ecclesiam de Witefeld et medietatem ecclesie de Heiford et ecclesiam de Cornwelle et molendinum de Dailinton Prefatas itaque possessiones sicut eis rationabiliter et canonice concesse sunt et confirmate ita eas auctoritate qua fungimur confirmamus et scripti nostri et sigilli nostri munimine roboramus Testibus magistro Gerard[o] Waler[ano] archidiacono Baioc[ensi] magistro Petro Blesen[si] Willelmo de Norhal Radulfo de Wingha[m] Radulfo de sancto Martino Henrico Baioc[ensi] Amico clerico Rogero Norwic[ensi] Rogero elemosinar[io] magistro Willelmo de Sottindon et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter