utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00910091

Charter
Charter Number: 00910091
Cartulary Title: Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1194 - 1195
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f30r)
map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Wida de Diua concessi et presenti carta mea confirmaui deo et sancte Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus donationem quam Radulfus de Cheisnei eis fecit uidelicet duas hidas terre et dimidiam unam in Wealde et unam et dimidiam in Eston[] et unam piscariam quam Luuel tenuit excepto quod seruicium Roberti de Chauz de dimidia hida quam de prefatis monachis de Egnesham pro tribus solidis pro omni seruicio tenere debuit in misericordia mea michi retinui Et pro hac concessione et confirmatione Godefridus abbas et monachi de Egnesham dederunt michi viii marcas argenti et unum palefridum His testibus Amico de Parco Ricardo filio Alani Henrico filio eius Willelmo decano de Wttona Petro filio eius
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter