utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00910198

Charter 00910198
Charter Number: 00910198
Cartulary Title: Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1222
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f50v)
map View Map
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit de Euesham et de Winchecumbe abbates et prior de Euesham salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod controuersia que uertebatur coram nobis auctoritate domini pape inter abbatem et conuentum Egneshamie ex una parte et abbatem et conuentum Oseneie ex altera super duabus garbis decimarum de dominico Amisii de Wodestoke in Kersintona et quadam summa pecunie annua pro piscaria de Wodetona cum areragiis quatuor annorum de eadem amicabili compositione in hunc modum conquieuit uidelicet quod dicti abbas et conuentus Egneshamie spontanea uoluntate remiserunt dictis abbati et conuentui Oseneye quatuor solidos et quatuor denarios de sex solidis et quatuor denariis quos petebant ab eis nomine dicte piscarie de Wodetona quam piscariam concesserunt eisdem canonicis Oseneye scilicet totam partem aque sue de Wodetona cum piscaria ab illo loco ubi aqua incipit sua esse uersus Ichteslepe usque ad locum illum ubi antiquitus gurges fuit ad faciendam ibi exclusam uel gurgitem si uoluerint uel ad alios usus sibi necessarios tenend pro duobus solidis annuatim pro omni exactione imperpetuum pro quorum duorum solidorum solucione annua remiserunt dicti canonici dictis abbati et conuentui Egneshamie duos solidos annuos quos ipsi reddebant eisdem canonicis pro decimis de Wrthona Concesserunt etiam prefatis abbati et canonicis ripam secus ipsam aquam in latitudine sex pedum ab ipso gurgite usque ad terram arabilem quam ripam si ibi gurgitem fecerint uel exclusam eleuabunt de terra sua et eleuatam omni tempore conseruabunt ita scilicet ne per inundacionem aque uel aliquod aliud obstaculum quod dicti canonici fecerint prato dictorum monachorum possit dampnum peruenire Et si forte exinde detrimentum euenerit dicti canonici sine occasione et dilacione illud emendabunt competenter Prenominati uero canonici concesserunt sepedictis abbati et monachis dictas decimas de Kersintona tenend de eis imperpetuum ad firmam pro sex solidis sterlingorum annuatim ad duos terminos soluendis scilicet ad festum sancti Michaelis iii solidos et ad Pascha iii solidos Si uero aliqua dictarum parcium contra dictam composicionem uenerit alteri parti penam quadraginta solidorum persoluet Et ut hec composicio rata et stabilis imperpetuum perseueret eam sigillis nostris una cum sigillis parcium corroborauimus Acta sunt hec in uigilia sancti Albani prothomartiris Anglorum in ecclesia sancte Marie Magdalene Oxonie anno ab Incarnacione domini millesimo ducentesimo uicesimo secundo Hiis testibus domino Ada abbate Egneshamie et Willelmo de la More eiusdem loci monacho domino Ricardo abbate Oxen[] et fratre Willelmo de Kenefar[] eiusdem loci canonico magistro Ricardo le Deueneis magistro Fulcone magistro Willelmo de Penbroke Philippo molendinario Henrico Porcelle Gileberto de Stanes et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter