utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00910231

Charter 00910231
Charter Number: 00910231
Cartulary Title: Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1240 - 1241
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f58v)
map View Map
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta peruenerit I dei gracia abbas Egneshamie totusque eiusdem loci conuentus salutem in domino Ad uniuersitatis uestre noticiam uolumus peruenire quod cum mota esset questio inter nos ex una parte et priorem et conuentum de Luffeld ex altera coram de Wrockestan et de Ministre et de Northon[] prioribus iudicibus a domino papa delegatis super redditu x solidorum annuorum nobis a dictis priore et conuentu racione subiectionis aliquando debitorum partibus coram dictis iudicibus in iudicio constitutis lis sub hac forma conquieuit uidelicet quod nos unanimi assensu et consilio capituli nostri dictos decem solidos predictis priori et conuentui de Luffeld una cum omni accione quam erga eos habuimus uel aliquo tempore habere poterimus deum pre oculis habentes uisis eorum instrumentis penitus relaxauimus atque remisimus sub fide nostra firmiter promittentes quod neque nos neque aliquis successorum nostrorum nomine dicti redditus uel racione alicuius subiectionis aduersus eos uel eorum successores de cetero questionem mouebimus aut accionem intentabimus insuper adicientes sub eadem fide qua prius promittendo quod nos omnia instrumenta uel munimenta dictos priorem et conuentum de Luffelde contingentia eisdem fideliter restituemus Et si casu fortuito processu temporis aliquod instrumentum penes nos uel successores nostros fuerit repertum quod eos uel eorum successores contingit uel contingere posset id eisdem ut predictum est absque omni dilacione resignabimus Pro hac autem relaxacione [remissione] et quieta clamacione dederunt nobis dicti prior et conuentus de Luffeld x marcas argenti pre manibus Et ne a nobis uel successoribus nostris quod absit in irritum possit reuocari nos huic scripto signa nostra una cum signis dictorum iudicum apposuimus impetratis s[cilicet] et impetrandis obiectis et obiciendis et omni auxilio iuris tam ciuilis quam canonici renuntiantes Acta apud Egnesham anno gracie mccxl in crastino sancti Gregorii Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter