utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00910232

Charter 00910232
Charter Number: 00910232
Cartulary Title: Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1241
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f59r)
map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxoniam a die Pasche in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Iohannis uicesimo quinto coram Willelmo de Eboraco preposito Beuerlac[] Henrico de Bathonia Rogero de Turkelby et Gilberto de Prestone iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Walterum Beiemere et Gilbertum abbatem de Egnesham inpedientem de una carucata terre cum pertinentiis in Mildecumbe unde placitum warentie carte summonitum fuit inter eosdem in eadem curia scilicet quod predictus abbas recognouit predictam terram cum pertinentiis esse ius ipsius Walteri ut illam quam idem Walterus habet de dono Roberti quondam abbatis de Egnesham predecessoris predicti abbatis habend et tenend eidem Waltero tota uita sua de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia de Egnesham per forinsecum seruitium quantum pertinet ad tantam terram de eodem feodo in eadem uilla pro omni seruicio et exactione et post decessum ipsius Walteri tota predicta terra cum pertinentiis reuertetur ad predictum abbatem et successores suos quieta in perpetuum Et pro hac recognitione fine et concordia idem Walterus concessit predicto abbati totam terram suam cum pertinentiis quam idem Walterus tenuit de predicto abbate in Cestretona habend et tenend eidem abbati et successoribus suis et ecclesie predicte imperpetuum reddendo inde eidem Waltero per annum quinque marcas argenti tota uita ipsius Walteri ad duos terminos apud Mildecumbe scilicet medietatem ad festum sancti Michaelis et alteram medietatem ad festum beate Marie in Marcio Et si ita contingat quod predictus abbas uel successores sui defecerint in solucione predictorum denariorum ad aliquem terminum bene licebit eidem Waltero distringere eos per omnia catalla sua in predicta terra inuenta usque ad plenam solucionem denariorum qui a retro fuerint de illo termino et post decessum ipsius Walteri idem abbas et successores sui erunt quieti de solucione predictarum quinque marcarum in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter