utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00910233

Charter 00910233
Charter Number: 00910233
Cartulary Title: Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1241
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f59r) Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Radulfus de Saucey dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie beate Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus pratum illud quod tenui de Rogero de Oyli in Estcote quod uocatur Sauceysham habend et tenend cum omnibus suis pertinenciis de me et heredibus meis prefate ecclesie et dictis monachis in perpetuum reddendo inde annuatim dicto Rogero de Oyli et heredibus suis unam libram piperis et michi et heredibus meis unum denarium ad Pascha pro omnibus seruiciis wardis consuetudinibus releuiis et demandis que de dicto prato exigi possunt Et ego Radulfus et heredes mei pratum prenominatum cum suis pertinentiis predicte ecclesie et prefatis monachis contra omnes homines tam Christianos quam Iudeos per supradictum seruitium warentizabimus in perpetuum Pro hac autem concessione donacione warentizacione et carte mee confirmacione dederunt prenominati monachi de Egnesham decem et octo marcas esterlingorum de bonis magistri Ade quondam archidiaconi Oxon[] [cuius anime propicietur deus] in gersummam Et ut hec mea donacio concessio warentizacio et carte mee confirmacio perpetuum robur optineat presenti carte mee sigillum meum apposui hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter