utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00910507

Charter Number: 00910507
Cartulary Title: Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Grant
Date: 1296
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f117v) Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus [] frater Thomas permissione diuina abbas Egneshamie salutem in domino sempiternam Cum bona temporalia pia fidelium deuocione personis religiosis eo pretextu sint collata vt diuinus honor augeatur ac ipsi religiosi quoad huius mortalitatis necessaria inde sustententur ne terrenis accionibus nimis alias implicati a contemplacione celestium cui sine intermissione tenentur uacare prepediantur necessitatibusque pauperum et peregrinorum secundum quod ipsa bona sufficiunt caritatiue subueniatur quicquid de nouo adquiritur in vsus consimiles ordinari debet et conuerti Sane quia nostris temporibus annuus redditus manerii de Cherlebury per quoddam assartum de cuius solo parum comodi uel nichil antea reportauimus vsque ad summam fere viginti librarum est adauctus necnon et ecclesia predicti manerii de Cherlebury per dominum Oliuerum episcopum et capitulum Lincolnienses nobis est appropriata et per dominum regem confirmata vna cum capella de Chadlingtone cuius aduocacio non sine difficultate in curia regis per magnam assisam disracionata euidenter constat cum magnis laboribus et expensis nos de conuentus nostri consensu expresso decem libras de fructibus predicte ecclesie ceteris omnibus prenotatis ad vtilitatem communem domus Egneshamie videlicet ad suplementum defectus bladi cedentibus imperpetuum quem quidem defectum singulis annis quasi de consuetudine per magnam partem anni abbas et conuentus ferre consueuerunt temporibus retroactis unde fere singulis annis noua debita veteribus exaggerabant ad quedam opera pietatis et anniuersarium nostrum annuatim celebrandum specialiter assignamus in hunc modum uidelicet quod prior Egneshamie qui pro tempore fuerit decem libras de fructibus ecclesie memorate ad quatuor anni terminos consuetos pro equalibus porcionibus per manum prepositi uel balliui recipiat annuatim De quibus custodi altaris beate Marie octo marcas liberabit ad vnum cereum librarium ante magnum altare ob reuerenciam corporis Christi ardentem indesinenter nocte et die in perpetuum sustinendum necnon et ad unum cereum librarium ante altare beate Marie inueniendum si fieri potest pari modo uel pro quanto tempore sufficere poterit residuum de cereo ante magnum altare quem nolumus subtrahi uel minui ullo modo nolentes quod sacrista de cereis et lampadibus per ipsum de consuetudine inueniendis huius pretextu aliquid subtrahat uel diminuat Assignamus etiam quatuor marcas per manus prioris memorati liberandas ad equaliter augmentandas singulorum in camera porciones ita a tamen quod prior singulis annis pro labore suo duplicem recipiat de eisdem porcionem Ordinamus insuper quod coquinarius die anniuersarii nostri recipiat de dicto priore triginta solidos ad procurandum eodem die abbatem et conuentum in tribus ferculis cum larga pitancia vino dumtaxat adhibito secundum consuetudinem hactenus vsitatam si tempus ad hoc occurrerit oportunum Liberam quidem familiam abbatis eodem die curialiter respiciat quod eo melius potest fieri quo dictus coquinarius nichil de suo apponet eo die Sacrista autem eodem die percipiat duodecim denarios ad luminaria tam ad Dirige quam ad missam solempniter inuenienda Necnon et pulsantibus in ecclesia quinque denarii administrentur similiter et tresdecim pauperibus prebendariis de Egnesham tresdecim denarii erogentur illo die Omnibus autem aliis pauperibus aduenientibus eo die fiat erogatio de celario ita quod quilibet pauper recipiat unum panem de frumento minoris uidelicit ponderis ad quod faciendum tria quarteria frumenti de fructibus ecclesie prenotate assignamus septem uero solidi et sex denarii de predictis decem libris residui apud Cherlebury et Chadelingtone die Cene ob honorem passionis Christi largiantur in hac forma uidelicet singulis annis sexaginta pauperibus de parochia de Cherlebury in ecclesia ad hoc congregatis per manus vicarii qui pro tempore fuerit vel capellani si uicarius defuerit quinque solidi a priore de Egnesham recepti erogentur sine fraude Apud Chadelingtone triginta denarii distribuantur pari modo Huius autem ordinationis quoad singulos articulos in eadem contentos priorem Egneshamie qui pro tempore fuerit principalem facimus executorem per presentes cuius conscienciam oneramus vt curam apponat diligentem ne fraus subtractio uel diminucio fiat in aliquo premissorum In cuius rei testimonium et memoriam futurorum presentibus sigillum commune capituli nostri vna cum sigillo nostro sunt appensa Actum et datum in capitulo nostro Egneshamie nono Kalendas Octobris anno domini mcc nonagesimo sexto et regiminis nostri anno sexto decimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter