utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00910512

Charter
Charter Number: 00910512
Cartulary Title: Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1302
Date Type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f121v)
map View Map
Charter:
Assisa capta apud Oxoniam coram Iohanne de Batesforde et I Randolf iusticiariis domini regis ad assisam capiendam in crastino clausi Pasche anno regni regis Edwardi filii regis Henrici tricesimo Assisa venit recognitura si Ricardus filius Stephani de Walcote Walterus de Daldene et Bartholomeus de Walcote iniuste [] disseisiuerunt Thomam abbatem de Egnesham personam ecclesie de Cherlebury de libero tenemento suo in Walcote post primam [] et vnde queritur quod disseisiuerunt eum de quodam proficuo capiendo singulis annis in manerio de Walcote videlicet uestura vnius acre frumenti et unius acre drageti [] Et predictus Walterus per balliuum suum et Bartholomeus in propria persona sua ven[iunt] et predictus Ricardus non uen[it] et fuit attachiatus per Henricum ate Chercheheye et Philippum de Mollyngtone ideo ipsi in misericordia Et capiatur assisa versus eum per defaltam Et predicti Walterus et Bartholomeus dicunt quod ipsi nullam iniuriam seu disseisinam inde fecerunt et de hoc ponunt se super assisam Et Thomas abbas similiter Ideo capiatur assisa [] Iur[atores] dicunt super sacramentum suum quod predicti Walterus et Bartholomeus disseysiuerunt predictum Thomam abbatem de predicto proficuo annuatim percipiendo iniuste [] sicut queritur Et iur[atores] quesiti a quo tempore predictus abbas fuit in seysina de predicto proficuo capiendo [] dicunt quod idem abbas et predecessores sui persone ecclesie predicte fuerunt inde in seysina vt de libero tenemento suo [] a tempore quo non extat memoria quousque [] Ideo consideratum est quod predictus Thomas abbas recuperet inde seisinam suam per visum recogn[itorum] et dampna sua que taxantur per eosdem ad xl denarios Et predicti Walterus et Bartholomeus in misericordia Et similiter predictus abbas in misericordia pro falso clamio versus predictum Ricardum []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter