utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00910559

Charter
Charter Number: 00910559
Cartulary Title: Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1279
Date Type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f135v)
map View Map
Charter:
Cantabrigie de libertatibus Dicunt quod abbas de Egnesham clamat habere visum franciplegii emendas assise panis et ceruisie fracte in manerio suo de Histona et preceptum est uicecomiti quod uenire faciat [] Et postea predictus abbas per atturnatum suum venit et dicit quod ipse et omnes predecessores sui tenuerunt dictum visum per balliuos domini regis et dominus rex capit singulis annis per predictos balliuos suos decem solidos et nichilominus de omnibus tenementis dicti abbatis emendas assise panis et seruisie fracte et omnia alia que ad visum pertinent saluis eidem abbati minutis amerciamentis de defect[u t]antum et quod de omnibus predictis libertatibus cons[uetis] predictus abbas et omnes predecessores sui vsi sunt a tempore quo non extat memoria petit quod inquiratur Et iurati dicunt super sacramentum suum quod predictus abbas et omnes predecessores sui a tempore quo non extat memoria habuerunt omnes libertates predictas saluo domino regi decem solidos et emendas predictas in eadem villa et quod eisdem libertatibus vsi sunt sine interrupcione et quod dominus rex est in seysina de predictis decem solidis et emendis per visum balliui sui Ideo predictus abbas inde sine die saluo [] Facta fuerunt omnia premissa in placitis corone apud Cantebriggiam coram Iohanne de Berewyke Willelmo de Ormesby Iohanne de Lythegreyn Iohanne de Ranquelle et Henrico de Spigurnel iusticiariis itinerantibus ibidem in octabis sancti Hillarii anno regni regis Edwardi filii regis Henrico septimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter