utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00915023

Charter
Charter Number: 00915023
Cartulary Title: Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197 - 1198
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f16v)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Hugo dei gratia Lincolniensis episcopus eternam in domino salutem Cum ex paterne pietatis officio filiorum utilitatibus teneamur intendere precipue necessitatibus eorum qui religionis proposito sunt astricti subuenire debemus ne cuiuslibet defectus occasio quod absit robur sue religionis infringat Hinc est quod intuitu religionis et honeste conuersationis dilectorum in Christo filiorum nostrorum Roberti abbatis et conuentus de Egnesham habito etiam specialiter respectu ad hoc quod predicta domus ex antiqua regum largitione et confirmatione tota est in manu et potestate nostra successorumque nostrorum audito testimonio clericorum et capituli de Wthona eosdem monachos de Egnesham totam parrochiam de Egnesham et de aerdintona ab antiquis temporibus pleno iure possedisse et omnes obuentiones iamdicte parrochie in usus proprios conuertisse deuotionem preterea specialem iamdicti abbatis et monachorum quam erga ecclesiam Lincolniensem habere dinoscuntur attendentes capellam de Kersintona cum omnibus pertinentiis suis et obuentionibus usibus propriis similiter fratrum prenominate domus una cum prenominatis parrochiis de Egnesham et de aerdintona cum uniuersis obuentionibus earum et pertinentiis suis sine diminutione aliqua plene et integre concedimus et confirmamus saluo iure magistri Nicholai de Leuekenore quamdiu uixerit salua etiam post decessum ipsius Nicholai in eadem capella de Chersintona uicaria quinque marcarum a prefatis monachis sacerdotibus ibidem ministraturis annuatim assignanda Preterea predicte capelle de Egnesham et de Chersintona et de aerdintona similiter etiam ecclesie de Stockes et de Cherleberi ab omni onere episcopali ab antiquo libere sunt nec soluunt pro denariis beati Petri nisi octo solidos Uille etiam de Sipford[] et de Rollend[richt] a solutione predictorum denariorum beati Petri pro predictis octo solidis quiete existunt Has igitur libertates predictarum ecclesiarum sepe dictis monachis sicut eas ab antiquis temporibus libere et pacifice possederunt episcopali auctoritate presentisque scripti testimonio et sigilli nostri patrocinio duximus confirmandas Hiis testibus B priore de Wittham[] magistro Ric[ardo] Lincolniensis ecclesie subdecano Remundo archidiacono Legrecestrie magistro Gaufrido de Deping[] magistro A de Bedeford[] magistro G de Rowell[] Roberto capellano
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter