utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00920003

Charter
Charter Number: 00920003
Cartulary Title: The Oxford Deeds of Balliol College
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1284
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum uisuris uel audituris frater Robertus del Ewelme prior ecclesie sancte Frideswide Oxonie et eiusdem loci conuentus salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas nos unanimi consensu ac bona uoluntate nostra dimisisse concessisse et omnino quietum clamasse pro nobis et successoribus nostris Iohanni de Eu filio Willelmi de Eu burgensi Oxonie totum ius et clamium quod habuimus uel aliquo modo habere potuimus in sex solidatis annui redditus quos annuatim percipere consueuimus per manus eiusdem Iohannis de illo mesuagio cum omnibus pertinenciis suis quod uocabatur Mareyshalle quod situm est inter terram que fuit Philippi de Eu a parte orientali et terram Galfridi le Sauser a parte occidentali in Horsmongarestrete in parochia beate Marie Magdalene in suburbio Oxonie habend et tenend predicto Iohanni et heredibus suis uel suis assignatis libere quiete pacifice et integre absque omni reclamatione nostrum et successorum nostrorum inperpetuum Pro hac autem dimissione concessione et quieta clamacione quietum clamauit nobis predictus Willelmus quatuor solidos annui redditus quos annuatim de nobis recipere consueuit de terra que fuit Ranulphi capellani que iacet inter terram que fuit Thorne Curteys ex una parte et terram quondam Nicholai But ex altera in parochia sancte Frideswide Oxonie et dictus Iohannes dedit nobis duos solidos annui redditus annuatim percipiendos de illo mesuagio cum pertinenciis suis quod fuit Walteri de la Pilere super magnum pontem ut in carta feofamenti inde nobis facta plenius continetur In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum una cum sigillo dicti Willelmi de Eu est appensum hiis testibus Willelmo le Specer tunc maiore Oxonie Philippo de Eu Elya le Culter tunc balliuis eiusdem Nicholao de Kinggestone Henrico Oweyn Galfrido le Sauser Waltero Bost Henrico filio Milonis et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter