utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00920007

Charter
Charter Number: 00920007
Cartulary Title: The Oxford Deeds of Balliol College
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1254
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas de Ew filius et heres Iohannis de Ew burgensis Oxonie dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui nobili mulieri domine Deruorgwylle de Galewythia domine de Balliolo totam illam placeam cum edificiis et omnibus suis pertinenciis que iacet inter terram quondam Galfridi le Sauser ex parte una et terram Walteri Feteplace ex parte altera in Horsmongerestrete in parochia beate Marie Magdalene in suburbio Oxonie habend et tenend totam dictam placeam cum edificiis et omnibus suis pertinenciis predictis predicte nobili mulieri domine Deruorgwylle de Galewythia domine de Balliolo heredibus et assignatis suis quibuscumque quandocumque et qualitercumque dare legare vendere uel assignare uoluerit in puram et perpetuam elemosinam uel aliter prout sibi heredibus uel assignatis suis melius placuerit libere quiete integre bene et in pace inperpetuum tanquam ius suum hereditarium reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unum denarium ad Pascha et domino feodi quatuor denarios ad festum sancti Martini et lumini ecclesie beate Marie Magdalene duos denarios ad Pascha pro omni seruicio exaccione seculari sectis curiarum consuetudine et demanda Et ego [] Pro hac autem donacione concessione et presentis carte mee confirmacione warantizacione acquietacione et defensione dedit domina Deruorawylla de Galewytha domina de Balliolo supradicta michi Thome de Ew antedicto octoginta marcas sterlingorum pre manibus Et ut [] hiis testibus Willelmo le Espicer tunc maiore Oxonie Philippo de Ew Elya le Quilter tunc balliuis eiusdem Nicholao de Kingestune Henrico Oweyn Iohanne Kiluerd Iohanne Sewi Thoma de Sowi Radulfo le Plomer Waltero Bost Henrico filio Milonis Willelmo de Wodestone et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter