utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00920017

Charter
Charter Number: 00920017
Cartulary Title: The Oxford Deeds of Balliol College
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1289
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes de Eynesham dedi concessi et hoc presenti carta mea confirmaui magistro Henrico de Berewyke duos solidos annui et quieti redditus percipiendos de domibus nostris in Horsmongerestrete in parochia beate Marie Magdalene in suburbio Oxonie que etiam domus site sunt inter tenementa que quondam fuerunt Walteri Feteplace ex utraque parte habend tenend et percipiendos de predictis domibus prenominato magistro Henrico et heredibus suis uel suis assignatis ad duos anni terminos uidelicet ad festum Omnium Sanctorum duodecim denarios et ad festum Purificacionis beate Marie uirginis duodecim denarios libere quiete bene in pace et iure hereditario inperpetuum Et ego prenominatus Iohannes [] Pro hac autem donacione [] dedit michi predictus magister Henricus sexdecim solidos sterlingorum premanibus in gersummam In cuius [] Dat[] Oxonie die Veneris proxima post festum beati Andree apostoli anno regni regis Edwardi octauodecimo Hiis testibus Nicholao Aurifabro tunc maiore Oxonie Thoma de Sowy et Ricardo le Spicer tunc balliuis eiusdem uille Henrico Ewayn Iohanne Culuert Philippo de Ew Iohanne de Ew Waltero Bost Roberto de Brackele Iohanne de Radford et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter