utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00920224

Charter
Charter Number: 00920224
Cartulary Title: The Oxford Deeds of Balliol College
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1283 - 1284
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Cristina Pille relicta Willelmi Pille in mea viduitate ac ligia potestate mea dimisi concessi et omnino quietum clamaui pro me et heredibus meis Mariorie relicte Rogeri de Sandford filie mee pro seruicio suo totum ius et clamium quod habui uel aliquo modo habere potui in illo mesuagio cum omnibus pertinenciis suis quod situm est inter terram que quondam fuit dicti Willelmi Pille ex una parte et terram Henrici Owayn ex altera in parochia sancte Mildride uirginis in Oxonia habend et tenend dicte Mariorie pro seruicio suo et heredibus suis uel suis assignatis libere quiete bene et in pace hereditarie in perpetuum ita quod nec ego dicta Cristina nec aliquis heredum meorum nec aliquis per me uel pro me in dicto mesuagio cum omnibus pertinenciis suis aliquid iuris uel clamii de cetero exigere poterimus In cuius [] hiis testibus Willelmo le Especer tunc maiore Oxonie Philippo de Eu Helya le Quilter tunc balliuis eiusdem Nicholao de Kyngestone Henrico Owayn Iohanne de Eu Iohanne Culuerd Roberto de Brackele Paulino de Criditone et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter