utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00920596

Charter Number: 00920596
Cartulary Title: The Oxford Deeds of Balliol College
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bond, Obligation
Date: 1267
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum uisuris uel audituris de Euere salutem in domino Sciatis me teneri domino Iohanni de Balliolo ad aquietandum ipsum uersus dominum Willelmum de Ualenciis de centum et octo libris sterlingorum in quibus ipse dominus Iohannes dicto domino Willelmo tenetur pro me soluendis dicto domino Willelmo uel eius attornato litteras suas de aquietancia defferenti ad duos terminos subscriptos uidelicet ad festum Natiuitatis beati Iohannis Baptiste anno gracie mcclx septimo apud Eboracum quinquaginta et quatuor libras et ad festum sancti Martini in hyeme proximo sequens anno eodem apud Werkeworth quinquaginta et quatuor libras omni occasione et ulteriori dilacione postposita ad quam adquietacionem fideliter et bene dictis terminis faciendam obligo me et heredes meos et omnia bona nostra mobilia et immobilia ubicumque fuerint inuenta cohercioni et districcioni baronum de Scaccario domini regis qui pro tempore fuerint ut possint me et heredes meos per predicta bona nostra distringere pro predicta pecunia una cum dampnis et expensis sibi si que occasione tardate solucionis facta fuerint refundendis quemadmodum pro debitis domini regis distringere consueuerunt In cuius rei testimonium has litteras meas eidem domino Iohanni fieri feci patentes Dat[] apud Stratford die Sabbati in uigilia Pentecosten anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quinquagesimo primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter