Charter Document - 00930060
Charter Number: 00930060
Cartulary Title: Oriel College Records [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1261
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Cartulary Title: Oriel College Records [Oxford]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1261
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Reginaldus de la Leye quondam seruiens Uniuersitatis Oxonie pro salute anime mee et animarum patris et matris mee dominorum et benefactorum meorum in dicta Uniuersitate dedi [] deo et ecclesie beate Marie Oxonie et eiusdem loci parochianis et eorum successoribus in puram et perpetuam elemosinam domum meam in Gropelane que aliquo tempore fuit Iohannis de Haliwelle et redditum meum annuum dimidie marce quem redditum percipere consueui singulis annis de domo que fuit Iohannis de Cheleseye proxima domui predicte et site sunt ambe domus iste in Gropelane in parochia predicte ecclesie beate Marie Oxonie inter terram que aliquo tempore fuit magistri Hugonis de Scidtherd versus aquilonem ex una parte et terram que fuit Walteri de Middeltone versus austrum ex parte alia tenend et habend prefate ecclesie et eiusdem loci parochianis et eorum successoribus de me et heredibus meis vel assignatis in perpetuum libere quiete integre pacifice et honorifice ita quod redditus prouenientes de predicta domo que fuit Iohannis de Haliwelle dentur singulis annis ad subsidium sustentacionis capellani celebrantis missam de beata virgine in ecclesia predicta singulis diebus per annum et quod de predicto redditu annuo dimidie marce dentur singulis annis in perpetuum tres solidi ad luminare siue ad fabricam nauis ecclesie Et ego [] Pro hac autem donatione [] fatient predicti parochiani et eorum successores singulis annis in perpetuum anniuersarium meum celebrari et duos denarios ad oblationem pro anima mea fatiendam duobus parochianis dari capellano ecclesie missam celebranti tres denarios diacono duos denarios subdiacono duos denarios tribus aliis clericis de ecclesia tres denarios centum pauperibus scolaribus viginti sex denarios in pane ita quod quilibet eorum panem ad valentiam quadrantis recipiet et si scolares non inueniantur loco ipsorum alii pauperes admittantur et pauperibus de parochia dicte ecclesie magis indigentibus sex denarios in pane Ista autem omnia predicta que post mortem meam in die anniuersarii mei fieri debent fient singulis annis in vita mea in die beate Margarete quo die celebrabitur missa de Spiritu Sancto per predictos parochianos et eorum successores Et ut omnia premissa fideliter et sine fraude in perpetuum inuiolabiliter obseruentur volo et concedo pro me et successoribus meis quod archideaconus Oxonie qui pro tempore fuerit vel eius officialis predictos parochianos ecclesie beate Marie supradicte ad obseruationem premissorum auctoritate ordinaria compellat In cuius rei testimonium sigillum meum una cum sigillo magistri Henrici de Sandwico archideaconi Oxonie duxi presentibus apponendum Hiis testibus magistro Thoma de Cantelupo tunc temporis cancellario Oxonie magistro Henrico de Skypton magistro Henrico de Toftes magistro Henrico de Withebrohc magistro Petro de Abendone magistro Hugone Hamelyn magistro Petro de Wincestre domino Waltero rectore ecclesie sancte Ebbe tunc temporis decano Oxonie magistro Henrico de Stanton tunc temporis perpetuo vicario ecclesie beati Petri Oxonie versus orientem Adam Feteplace maiore Iohanne de Coleshulle Ricardo filio Nicholai prepositis tunc temporis Oxonie domino Thoma Submuro Waltero Aurifabro Willelmo de Ho Henrico Inge Aluredo le Spicer Thoma le Spicer Adam Fabro Rogero le Boletere et aliis